COLUMNAE Herculis duae esse perhibentur

COLUMNAE Herculis duae esse perhibentur
COLUMNAE Herculis duae esse perhibentur
in Occidente; quia ex Oceano mare nostrum intrantibus duo montes occurrunt, quorum alterum in Mauritania Abylam vocant, alterum in Hispania Baetica Caplen.
Hos quondam iunctos perpetuo iugo fuisse finxerunt, sed ab Hercule diremptos; inter quos nunc Fretum Gaditanum: cuius latitudo 4. leuc. Hispan. longitudo ab Ortu in Occasum 12. leuc. ab Abyla ad Cotem promontor. Aliqui tamen hos montes procul spectantibus geminas columnas videri dicunt. alii asserunt, Columnas Herculis in Gaditana insula fuisse ex aere octo cubitorum, ad quas proficisci solebant, qui navigationem absolvissent, tamquam Herculi sacra facientes. Hîc etiamnum ostenduntur turres 2. dictae Torres di Ercole, prope Gades.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”